Lev 20:26
|
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
|
Sap 6:5
|
quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
|
Io 9:41
|
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
|
Rom 6:20
|
Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.
|
I Cor 12:2
|
Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
|
II Cor 8:9
|
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
|
Eph 2:1
|
Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
|
Col 1:21
|
Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
|
Col 2:13
|
Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:
|