Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

esses

Gen 3:11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
I Reg 15:17 Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es? unxitque te Dominus in regem super Israël,
II Reg 7:8 Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël:
I Par 17:7 Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël.
Tob 4:21 Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo:
Iob 38:21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?
Ezech 16:6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo, et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi; in sanguine tuo vive.
Io 1:48 Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
Io 21:18 Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
Rom 11:17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
Apoc 3:15 Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: