Gen 27:9
|
et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
|
Gen 41:57
|
Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.
|
Gen 43:20
|
locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas:
|
Gen 45:7
|
Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
|
Num 11:18
|
Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis:
|
Ruth 1:6
|
Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
|
II Par 11:23
|
quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda, et Benjamin, et in universis civitatibus muratis: præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.
|
Iob 34:3
|
Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
|
Iob 36:31
|
Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
|
Ps 77:18
|
Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
|
Ps 78:2
|
Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli, carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
|
Sap 19:11
|
Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
|
Dan 14:10
|
Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:
|
I Mach 1:36
|
et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea: et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem:
|
Mt 14:15
|
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
|
Mc 7:19
|
quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
|
Lc 3:11
|
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
|
Lc 9:12
|
Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.
|
Lc 9:13
|
Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
|