Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

escam

Gen 1:29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
Deut 28:26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat.
Iudith 12:9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
Iob 9:26 Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.
Iob 38:41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
Iob 39:29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.
Ps 13:4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
Ps 68:22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
Ps 73:14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum.
Ps 103:21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
Ps 103:27 Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
Ps 106:18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Ps 135:25 Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.
Ps 144:15 Oculi omnium in te sperant, Domine; et tu das escam illorum in tempore opportuno.
Ps 145:7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
Ps 146:9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
Sap 16:2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram:
Sap 16:3 ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
Sap 16:3 ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
Sap 19:9 Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
Sap 19:20 Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.
Eccli 36:20 Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior.
Eccli 37:32 Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam:
Eccli 51:4 Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, a rugientibus præparatis ad escam:
Ier 16:4 Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt: et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
Ier 19:7 Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto: et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quærentium animas eorum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
Ier 34:20 et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
Ezech 15:4 Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?
Ezech 34:10 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.
Rom 14:20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
I Cor 3:2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.
I Cor 10:3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
Heb 12:16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: