Idc 20:25
|
eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos cæde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
|
Idc 20:31
|
Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:
|
Iob 30:26
|
Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
|
Prov 3:20
|
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
|