I Reg 12:10
|
Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
|
I Par 16:35
|
Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster: et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
|
Esth 14:19
|
Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
|
Ps 24:17
|
Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt; de necessitatibus meis erue me.
|
Ps 24:20
|
Custodi animam meam, et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.
|
Ps 31:7
|
Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
|
Ps 38:9
|
Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
|
Ps 42:1
|
Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me.
|
Ps 143:11
|
eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
|
Dan 3:43
|
Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine;
|
Mt 5:29
|
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
|
Mt 18:9
|
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
|