Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

erroris

Sap 12:24 Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
Eccli 15:13 Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
Eccli 34:5 Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est:
Isa 30:28 Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
Rom 1:27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
Eph 4:14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Eph 4:22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
II Thess 2:10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
I Tim 4:1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
I Io 4:6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.