Deut 13:5
|
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui.
|
Deut 27:18
|
Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.
|
Iob 12:25
|
Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
|
Ps 106:40
|
Effusa est contemptio super principes; et errare fecit eos in invio, et non in via.
|
Eccli 34:7
|
multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
|
Isa 19:14
|
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
|
Isa 63:17
|
Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ.
|
II Mach 7:18
|
Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
|
I Cor 6:9
|
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
|
Gal 6:7
|
Nolite errare: Deus non irridetur.
|
Iac 1:16
|
Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
|