Sap 11:16
|
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;
|
Isa 28:1
|
Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino.
|
Isa 29:24
|
et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
|
II Tim 3:13
|
Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
|
Tit 3:3
|
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
|
Heb 11:38
|
quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
|
I Petr 2:25
|
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
|