Gen 12:2
|
Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
|
Gen 17:4
|
Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
|
Gen 45:10
|
et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides:
|
Deut 16:15
|
Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus: benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in lætitia.
|
III Reg 11:37
|
Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël.
|
Ezech 24:27
|
in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
|