Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

eris

Gen 3:16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Gen 4:11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
Gen 4:12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
Gen 24:41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
Gen 37:8 Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
Gen 41:40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam.
Ex 4:16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.
Ex 23:9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
Lev 19:16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
Lev 19:18 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Num 10:31 Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
Deut 7:14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
Deut 18:13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
Deut 21:9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.
Deut 23:22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
Deut 28:6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.
Deut 28:13 Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris,
Deut 28:16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.
Deut 28:19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.
Deut 28:37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Deut 28:43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior.
Deut 28:44 Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
I Reg 1:14 dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades.
I Reg 18:21 Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie.
II Reg 5:2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.
II Reg 10:11 Et ait Joab: Si prævaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon prævaluerint adversum te, auxiliabor te.
II Reg 13:13 Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël: quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi.
II Reg 15:33 Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri:
II Reg 17:11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum.
II Reg 18:20 Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare, filius enim regis est mortuus.
II Reg 18:22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere fili mi? non eris boni nuntii bajulus.
II Reg 22:26 Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus.
II Reg 22:27 Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris.
III Reg 8:30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo, et cum exaudieris, propitius eris.
I Par 11:2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
I Par 19:12 Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.
Iudith 10:16 Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam.
Iudith 11:21 et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.
Iudith 15:11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
Iob 11:15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.
Ps 9:35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
Ps 17:26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
Ps 17:26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
Ps 17:27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
Prov 9:12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
Prov 23:34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
Eccli 3:24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
Eccli 4:11 et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.
Eccli 6:33 Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.
Eccli 6:34 Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris.