Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

eripuit

Ex 2:22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
I Reg 17:37 Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit.
Tob 12:3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
Ps 17:1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:
Ps 33:5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
Ps 56:5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
Ps 106:6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;
Ps 106:20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
Ps 114:8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
Act 7:10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus: et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti, et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
Act 12:11 Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum.
Act 24:7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
II Cor 1:10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
Col 1:13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
I Thess 1:10 et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.
II Tim 3:11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
II Petr 2:7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: