Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

erexit

Gen 28:18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
Gen 31:45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:
Gen 35:14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:
Num 7:1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
I Reg 13:4 Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum: et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
III Reg 7:21 Et statuit duas columnas in porticu templi: cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin: similiter erexit columnam secundam: et vocavit nomen ejus Booz.
IV Reg 21:3 Conversusque est, et ædificavit excelsa, quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
Eccli 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
Eccli 49:15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.
Eccli 49:15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.
Dan 10:10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
Lc 1:69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
Io 8:7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
Act 9:41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.