Ios 14:7
|
Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
|
II Esd 1:1
|
Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
|
II Esd 1:11
|
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc: ego enim eram pincerna regis.
|
II Esd 2:1
|
Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus.
|
II Esd 2:11
|
Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus.
|
Tob 12:18
|
Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi.
|
Iob 29:16
|
Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
|
Iob 29:25
|
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.
|
Iob 33:27
|
Respiciet homines, et dicet: Peccavi: et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.
|
Ps 119:7
|
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
|
Prov 8:24
|
Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant;
|
Prov 8:30
|
cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
|
Sap 8:19
|
Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
|
Eccli 51:10
|
Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret: respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.
|
Isa 48:16
|
Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
|
Dan 4:1
|
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo:
|
Dan 10:4
|
Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
|
I Mach 6:11
|
et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea!
|
Mt 25:35
|
esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
|
Mt 25:36
|
nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
|
Mt 25:43
|
hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
|
Mc 14:49
|
quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
|
Io 11:15
|
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
|
Io 16:5
|
Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?
|
Act 10:30
|
Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
|
Act 11:5
|
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
|
Act 11:11
|
Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
|
Act 11:17
|
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
|
Act 22:19
|
Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos qui credebant in te:
|
Apoc 10:4
|
Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.
|