Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

epistolam

II Reg 11:14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriæ,
IV Reg 5:6 detulit litteras ad regem Israël, in hæc verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
I Esd 4:8 Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi:
II Esd 2:8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum, quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
II Esd 6:5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:
Esth 9:29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochæus Judæus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum:
Esth 11:1 Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem.
I Mach 10:3 Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
I Mach 10:17 Et scripsit epistolam, et misit ei secundum hæc verba, dicens:
I Mach 13:35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem:
II Mach 9:18 Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem:
II Mach 11:34 Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem.
Act 15:30 Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
Act 23:26 Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi, Felici salutem.
Act 23:33 Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
Rom 16:22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
II Thess 2:2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
II Thess 2:14 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
II Thess 3:14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
II Petr 3:1 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: