Gen 49:30
|
contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.
|
Prov 31:16
|
Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
|
Ezech 7:12
|
Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus.
|
Mt 13:44
|
Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
|
Mt 13:46
|
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
|
Act 7:16
|
Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
|
II Petr 2:1
|
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
|