Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

emissa

Sap 5:12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:
Eccli 34:6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum:
Bar 6:59 Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt:
Ezech 8:3 Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum, et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius, quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem.
Mc 15:37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.