Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

elevatum

Ex 29:26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
II Par 26:16 Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
II Par 32:25 Sed non juxta beneficia, quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.
Iudith 1:7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,
Ps 36:35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani;
Isa 6:1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum.
Isa 18:3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis.
Isa 30:25 Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres:
Ier 51:9 Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.
Ezech 28:2 Fili hominis, dic principi Tyri: Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
Ezech 28:5 in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo.
Ezech 28:6 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei,
Ezech 28:17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: in terram projeci te; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
Ezech 31:3 Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
Ezech 31:10 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua:
Dan 5:20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est:
I Mach 1:4 Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor ejus: