Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

eleemosynam

Tob 4:7 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
Eccli 4:1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
Eccli 7:10 exorare et facere eleemosynam ne despicias.
Eccli 29:15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.
Mt 6:2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Mt 6:3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
Lc 11:41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
Lc 12:33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
Act 3:2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
Act 3:3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
Act 3:10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi.