Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

electum

Ps 88:20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente; et exaltavi electum de plebe mea.
Prov 10:20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.
Sap 3:14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
Eccli 14:21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
Isa 45:4 propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
Bar 3:30 Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum?
Soph 3:9 Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
Rom 16:13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
I Petr 2:4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:
I Petr 2:6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
I Petr 2:9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.