Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

electi

Ex 15:4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
II Reg 20:14 Porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam, et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum.
II Reg 21:6 Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.
I Par 7:40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis, quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
I Par 9:22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua
I Par 16:13 semen Israël servi ejus; filii Jacob electi ejus.
I Par 23:4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum sex millia.
II Par 13:3 Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.
II Esd 5:18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quæsivi: valde enim attenuatus erat populus.
Tob 13:10 Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
Ps 104:6 Semen Abraham, servi ejus; filii Jacob, electi ejus.
Eccli 47:24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet.
Isa 65:9 Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
Ier 48:15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.
Dan 11:15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.
I Mach 6:35 et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum: et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant.
I Mach 9:5 Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo:
Mt 20:16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Mt 22:14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Mt 24:24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
Col 3:12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
Apoc 17:14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.