Rom 2:14
|
Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
|
I Cor 5:11
|
Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
|
I Cor 16:16
|
ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
|
II Cor 2:6
|
Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus:
|
II Cor 2:7
|
ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
|
II Cor 10:11
|
hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto.
|
II Cor 11:13
|
Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
|
Phil 2:29
|
Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;
|
II Thess 3:12
|
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
|
Tit 3:11
|
sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
|