Gen 8:19
|
Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
|
Gen 9:10
|
et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
|
Gen 30:16
|
Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
|
Num 16:46
|
dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.
|
Deut 24:2
|
Cumque egressa alterum maritum duxerit,
|
Ios 19:1
|
Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hæreditas
|
Ios 19:17
|
Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas:
|
Ios 19:40
|
Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:
|
Ios 21:6
|
Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
|
Ios 21:10
|
filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est).
|
Idc 14:14
|
Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
|
Ruth 1:13
|
si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
|
II Reg 6:20
|
Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.
|
IV Reg 4:21
|
Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa,
|
IV Reg 4:37
|
Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est.
|
IV Reg 8:3
|
Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
|
IV Reg 9:24
|
Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.
|
Iob 31:18
|
(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum):
|
Iob 38:29
|
De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit?
|
Prov 7:15
|
idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.
|
Ier 23:15
|
Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.
|
Ezech 7:10
|
Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia:
|
Ezech 10:18
|
Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
|
Dan 2:13
|
Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.
|
Dan 2:15
|
Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
|
Dan 13:5
|
Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
|
Mich 1:11
|
Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
|
Mt 15:22
|
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
|