Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

egestate

Lev 26:16 ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.
Deut 28:22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.
Iob 20:10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
Iob 30:3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
Prov 10:21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
Prov 11:24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Prov 21:5 Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.
Prov 21:17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
Prov 28:19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
Prov 30:9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
Eccles 5:13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.