Prov 12:13
|
Propter peccata labiorum ruina proximat malo, effugiet autem justus de angustia.
|
Prov 19:5
|
Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
|
Eccles 7:27
|
et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.
|
Sap 1:5
|
Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
|
Eccli 16:14
|
Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
|
Eccli 20:30
|
Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
|
Eccli 22:27
|
si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.
|
Isa 14:31
|
Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthæa omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.
|
Ier 32:4
|
et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt:
|
Ier 42:17
|
Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.
|
Ezech 17:15
|
Qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum, ut daret sibi equos et populum multum: numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit hæc? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
|
Ezech 17:18
|
Spreverat enim juramentum, ut solveret fœdus, et ecce dedit manum suam: et cum omnia hæc fecerit, non effugiet.
|
Dan 11:42
|
Et mittet manum suam in terras: et terra Ægypti non effugiet.
|