Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

effugies

Eccli 11:10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris.
Eccli 20:4 Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum.
Ier 34:3 et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
Ier 38:18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas hæc in manus Chaldæorum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum.
Ier 38:23 Et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldæos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.
II Mach 7:31 Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei.
Rom 2:3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?