Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

eduxi

Gen 15:7 Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
Ex 20:2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Ex 29:46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
Lev 11:45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
Lev 19:36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.
Lev 22:33 et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.
Lev 25:38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
Lev 25:42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum:
Lev 25:55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.
Lev 26:13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
Lev 26:45 et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi.
Num 15:41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester.
Deut 5:6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Idc 6:8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis,
I Reg 8:8 Juxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
I Reg 10:18 et ait ad filios Israël: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
II Reg 7:6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Ægypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
III Reg 8:16 A die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israël, ut ædificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Israël.
I Par 17:5 Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israël, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
II Par 6:5 A die, qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël, ut ædificaretur in ea domus nomini meo: neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo Israël,
Ps 80:11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
Ier 7:22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum:
Ier 11:4 quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:
Ier 11:7 quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam.
Ier 34:13 Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de domo servitutis, dicens:
Ezech 20:10 Ejeci ergo eos de terra Ægypti, et eduxi eos in desertum.
Ezech 21:5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
Amos 3:1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens:
Mich 6:4 Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.