Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ecclesiæ

Num 19:20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.
III Reg 8:14 Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Israël: omnia enim ecclesia Israël stabat.
III Reg 8:22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum,
III Reg 8:55 Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna, dicens:
I Par 29:20 Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
Ps 21:23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te.
Prov 5:14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
Eccli 15:5 et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
Eccli 33:19 Audite me, magnates et omnes populi: et rectores ecclesiæ, auribus percipite.
I Mach 14:19 Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatæ miserunt:
Mt 18:17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Act 11:22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis, super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
Act 16:5 Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
Act 20:17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.
Rom 16:1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris:
Rom 16:4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),
Rom 16:16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
I Cor 1:2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
I Cor 10:32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei:
I Cor 14:12 Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
I Cor 16:19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
II Cor 1:1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
I Thess 1:1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.
II Thess 1:1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
I Tim 3:5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
Philem 1:2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
Heb 2:12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.
Iac 5:14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
III Io 1:6 qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo.
III Io 1:9 Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos:
Apoc 1:20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.
Apoc 2:1 Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
Apoc 2:8 Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit:
Apoc 2:12 Et angelo Pergami ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam:
Apoc 2:18 Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco:
Apoc 2:23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
Apoc 3:1 Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
Apoc 3:7 Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:
Apoc 3:14 Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.