Ex 5:3
|
Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
|
Idc 18:9
|
Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem: nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor.
|
I Reg 9:6
|
Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
|
I Reg 9:9
|
(Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.)
|
I Reg 9:10
|
Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei.
|
I Reg 11:14
|
Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
|
IV Reg 7:9
|
Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.
|
Ier 51:9
|
Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.
|
I Mach 2:22
|
non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera via.
|
I Mach 5:48
|
dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
|
I Mach 5:57
|
et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
|
I Mach 9:8
|
Et dixit his qui residui erant: Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.
|
Mt 26:46
|
Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
|
Mc 14:12
|
Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
|
Mc 14:42
|
Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.
|
Lc 9:13
|
Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
|
Io 11:15
|
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
|
Io 14:31
|
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
|