Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

durus

I Reg 25:3 Nomen autem viri illius erat Nabal: et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.
III Reg 14:6 audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius.
Prov 15:1 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
Sap 11:11 Hos quidem tamquam pater monens probasti; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
Sap 18:15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
Eccli 30:8 Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet præceps.
Isa 48:4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
Mt 25:24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: