Ex 3:7
|
Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus:
|
Deut 9:27
|
Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob: ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum:
|
Prov 25:15
|
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
|
Isa 47:9
|
Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas; universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
|
Mt 19:8
|
Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
|
Mc 10:5
|
Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud:
|
Mc 16:14
|
Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
|
Rom 2:5
|
Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,
|