Gen 11:32
|
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
|
Num 3:46
|
In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,
|
III Reg 20:15
|
Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia.
|
Ezech 45:15
|
Et arietem unum de grege ducentorum, de his quæ nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.
|