Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ducentis

Gen 11:19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
II Reg 14:26 Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries) ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.
II Reg 16:1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini.
II Par 12:3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes.
II Mach 12:9 Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
Mc 6:37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Io 21:8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
Apoc 11:3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.
Apoc 12:6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.