Num 14:4
|
Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.
|
Idc 4:2
|
et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
|
Idc 9:49
|
Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt: atque ita factum est ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
|
I Reg 9:16
|
Hac ipsa hora, quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum: quia respexi populum meum, venit enim clamor eorum ad me.
|
I Reg 25:30
|
Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël,
|
III Reg 11:34
|
Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea.
|
III Reg 14:7
|
Vade, et dic Jeroboam: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël:
|
III Reg 16:2
|
Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum:
|
IV Reg 7:17
|
Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
|
IV Reg 9:25
|
Dixitque Jehu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitæ: memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens:
|
II Par 11:22
|
Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat,
|
II Par 28:7
|
Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege.
|
Prov 2:17
|
et relinquit ducem pubertatis suæ,
|
Prov 6:7
|
Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
|
Sap 18:3
|
Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
|
Isa 55:4
|
Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.
|
Ezech 12:10
|
Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.
|
Dan 9:25
|
Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.
|
Agg 1:1
|
In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens:
|
Agg 2:3
|
Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens:
|
Agg 2:22
|
Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens: Ego movebo cælum pariter et terram,
|
I Mach 5:6
|
Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum:
|
I Mach 8:10
|
et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem:
|
I Mach 9:30
|
Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.
|
I Mach 9:35
|
Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
|
I Mach 10:65
|
et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus.
|
I Mach 10:69
|
Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui præerat Cœlesyriæ: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam: et misit ad Jonathan summum sacerdotem,
|
I Mach 11:59
|
et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti.
|
I Mach 13:54
|
Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in Gazaris.
|
I Mach 14:35
|
Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
|
I Mach 14:41
|
et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis:
|
I Mach 15:38
|
Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi.
|
II Mach 1:16
|
cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant: et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt.
|
II Mach 4:4
|
considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Cœlesyriæ et Phœnicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit,
|
II Mach 8:8
|
Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemæum ducem Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis.
|
II Mach 10:28
|
Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant.
|
II Mach 12:36
|
At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri:
|
II Mach 13:24
|
Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem.
|
II Mach 14:2
|
et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam.
|
II Mach 14:12
|
Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Judæam:
|
Rom 2:19
|
confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
|