Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

draconum

Deut 32:33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
Iob 30:29 Frater fui draconum, et socius struthionum.
Ps 73:13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
Sap 16:10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes; misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Isa 34:13 Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
Ier 9:11 Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.
Ier 10:22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.
Ier 49:33 Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in æternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis.
Ier 51:37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.
Mich 1:8 Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum: