Ex 7:12
|
Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
|
Esth 10:7
|
Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
|
Esth 11:6
|
et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium.
|
Ps 148:7
|
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
|
Isa 35:7
|
et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
|
Isa 43:20
|
Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
|
Ier 14:6
|
Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
|
Ier 50:39
|
Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones, et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem.
|
Mal 1:3
|
Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.
|