III Reg 12:10
|
Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
|
Ps 65:11
|
Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;
|
Prov 10:13
|
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
|
Prov 26:3
|
Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.
|
Bar 2:33
|
et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis: quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.
|
Ezech 9:11
|
Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo: respondit verbum, dicens: Feci sicut præcepisti mihi.
|
Nah 1:13
|
Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
|