Deut 6:7
|
et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
|
Deut 24:13
|
sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
|
II Reg 12:3
|
Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia.
|
Iob 3:13
|
Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
|
Ps 77:65
|
Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
|
Prov 23:34
|
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
|
Mc 4:38
|
Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?
|
Act 12:6
|
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
|