Gen 24:53
|
Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
|
I Reg 30:26
|
Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini:
|
Esth 2:18
|
Et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem.
|
Esth 7:3
|
Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
|
Ps 67:19
|
Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
|
Ps 71:10
|
Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent;
|
Prov 6:35
|
nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
|
Prov 19:6
|
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
|
Sap 7:14
|
Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
|
Eccli 1:23
|
et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei.
|
Eccli 20:31
|
Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
|
Ezech 16:33
|
Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum.
|
Dan 2:6
|
Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.
|
Dan 5:17
|
Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.
|
I Mach 10:24
|
scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona, ut sint mecum in adjutorium.
|
I Mach 10:54
|
et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te.
|
I Mach 10:60
|
Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum.
|
I Mach 15:5
|
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi:
|
I Mach 16:19
|
Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.
|
Rom 11:29
|
Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
|
Eph 4:8
|
Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
|
Heb 5:1
|
Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis:
|