Num 24:19
|
De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.]
|
Idc 9:2
|
Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.
|
Ps 118:133
|
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
|
Dan 4:22
|
Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fœnum ut bos comedes, et rore cæli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
|
Dan 4:29
|
et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: fœnum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
|
Rom 14:9
|
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
|