Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dominabitur

Gen 3:16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Deut 15:6 Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
Idc 8:23 Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.
Idc 8:23 Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.
I Reg 9:17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo.
Ps 9:26 Non est Deus in conspectu ejus, inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
Ps 21:29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
Ps 58:14 in consummatione, in ira consummationis; et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
Ps 71:8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Ps 102:19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Prov 12:24 Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est tributis serviet.
Prov 17:2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
Eccles 2:19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?
Isa 19:4 Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
Isa 40:10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
Isa 54:5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël, Deus omnis terræ vocabitur.
Dan 11:3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
Dan 11:5 Et confortabitur rex austri: et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus.
Dan 11:43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti: per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.
Zach 6:13 Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos.
Rom 6:9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.
Rom 6:14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.