Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

domi

Gen 27:15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
Gen 42:4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
Lev 18:9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
Deut 24:5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua.
I Reg 6:7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum, et duas vaccas fœtas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.
I Reg 6:10 Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas, quæ lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.
I Reg 10:22 Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.
Tob 2:20 Unde factum est, et hædum caprarum accipiens detulisset domi:
Lam 1:20 RES. Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
Mc 9:32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
Lc 9:61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.
Io 11:20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
I Cor 11:34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
I Cor 14:35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.