Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dolosa

Ps 11:3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
Ps 11:4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Ps 30:19 muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
Ps 51:6 Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
Ps 108:3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.
Ps 119:2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
Prov 11:1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.
Prov 20:23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
Eccli 22:27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.
Eccli 27:28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
Osee 12:7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.
Mich 6:11 Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa?
Soph 3:13 Reliquiæ Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.