Iob 7:4
|
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
|
Iob 30:17
|
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
|
Eccles 2:23
|
Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est?
|
Sap 10:9
|
Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.
|
Sap 19:15
|
Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus.
|
Eccli 3:29
|
Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
|
Isa 26:17
|
Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
|
Isa 50:11
|
Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis; ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis; de manu mea factum est hoc vobis; in doloribus dormietis.
|
Bar 2:25
|
et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.
|
II Mach 9:9
|
ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et fœtore exercitus gravaretur:
|
II Mach 9:11
|
Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus.
|
II Mach 9:18
|
Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem:
|
Act 2:24
|
quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
|
I Tim 6:10
|
Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
|
Apoc 16:11
|
et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.
|