Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dolores

Ex 15:14 Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
I Reg 4:19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus, et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti.
Iob 4:8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
Iob 21:17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
Ps 17:5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
Ps 47:7 Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis:
Ps 114:3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
Eccli 14:15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis?
Isa 13:8 et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum.
Isa 53:4 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Ier 6:24 Audivimus famam ejus, dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
Ier 13:21 Quod dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem?
Ier 22:23 Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
Ier 22:23 Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
Ier 49:24 Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
II Mach 6:30 Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.