Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dolorem

Gen 24:67 Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
Gen 37:35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
Ex 3:8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
Iob 2:13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus; et nemo loquebatur ei verbum, videbant enim dolorem esse vehementem.
Iob 10:20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum;
Iob 15:35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.
Iob 20:10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
Iob 21:19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
Iob 33:19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Ps 7:15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Ps 9:35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
Ps 12:2 Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?
Ps 68:27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Ps 114:3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
Prov 10:10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.
Eccli 31:22 Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem.
Eccli 38:7 In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus.
Ier 8:18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens.
Ier 20:18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et sonsumerentur in confusione dies mei?
Ier 45:3 Dixisti: Væ misero mihi! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
Ier 51:8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.
Lam 1:18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.
Ezech 28:24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.
Dan 13:10 Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:
II Mach 3:16 Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem: