Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dolo

Gen 34:13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis:
II Reg 3:27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ, ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.
Iob 31:5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
Ps 9:28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
Ps 23:4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
Sap 14:30 Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.
Eccli 1:40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
Eccli 15:7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.
Eccli 19:23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo:
Ier 5:27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.
Ier 9:6 Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
Osee 11:12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
Soph 1:9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
I Mach 1:31 Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei.
I Mach 7:10 Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.
I Mach 7:27 Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,
I Mach 7:30 Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.
I Mach 8:28 et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo:
I Mach 11:1 Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.
I Mach 13:17 Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum: jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem:
I Mach 13:31 Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum:
I Mach 16:15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.
Mt 26:4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
Mc 14:1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
Act 13:10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
Rom 1:29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones,
II Cor 12:16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
I Thess 2:3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
I Petr 2:2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: