Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

docuit

Deut 31:22 Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël.
Deut 32:10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui.
III Reg 10:3 Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei.
IV Reg 12:2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Jojada sacerdos.
Tob 1:10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
Eccles 12:9 Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.
Sap 7:21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
Eccli 33:29 multam enim malitiam docuit otiositas.
Isa 40:14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
Dan 7:16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:
Dan 9:22 Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.
Lc 11:1 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
Io 8:28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveris Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
I Io 2:27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.