Ex 35:31
|
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
|
Deut 32:2
|
Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.
|
Deut 33:3
|
Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
|
Deut 33:8
|
Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
|
III Reg 7:14
|
filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
|
Prov 13:1
|
Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.
|
Prov 14:6
|
Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.
|
Prov 16:22
|
Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.
|
Prov 24:4
|
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
|
Prov 24:14
|
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
|
Eccles 2:21
|
Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
|
Eccli 4:29
|
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.
|
Eccli 21:22
|
Compedes in pedibus, stulto doctrina: et quasi vincula manuum super manum dextram.
|
Eccli 21:24
|
Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.
|
Eccli 22:6
|
Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
|
Isa 26:16
|
Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
|
Ier 3:15
|
Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
|
Ier 10:8
|
Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
|
Mt 7:28
|
Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
|
Mt 16:12
|
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
|
Mt 22:33
|
Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
|
Mc 1:22
|
Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
|
Mc 1:27
|
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
|
Mc 4:2
|
et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:
|
Mc 6:2
|
et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?
|
Mc 11:18
|
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
|
Mc 12:38
|
Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
|
Lc 4:32
|
Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
|
Io 7:16
|
Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
|
Io 7:17
|
Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
|
Io 18:19
|
Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
|
Act 2:42
|
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
|
Act 5:28
|
dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto: et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
|
Act 13:12
|
Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
|
Act 17:19
|
Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina?
|
Rom 12:7
|
sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
|
I Cor 2:13
|
quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
|
I Cor 14:6
|
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
|
I Tim 5:17
|
Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
|
I Tim 6:1
|
Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
|
II Tim 4:2
|
prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
|
Tit 1:9
|
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
|
Tit 2:7
|
In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
|
II Io 1:9
|
Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
|
II Io 1:9
|
Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
|