Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

docet

Iob 35:11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos?
Ps 17:35 qui docet manus meas ad prælium; et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea;
Ps 93:10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?
Ps 143:1 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
Sap 8:7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Eccli 18:13 Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum.
Eccli 22:7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.
Eccli 30:2 Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur.
Eccli 30:3 Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.
Rom 12:7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
I Cor 11:14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:
I Tim 6:3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
I Io 2:27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.